CAPUT I DE SCHOLIS
|
제 1 절 학교
|
Can. 796 - §1. Inter media ad excolendam educationem christifideles magni faciant scholas, quae quidem parentibus, in munere educationis implendo, praecipuo auxilio sunt.
|
제 796 조 ① 학교가 부모들에게 교육 임무 수행에 주요한 도움을 주므로 그리스도교 신자들은 교육을 완성하기 위한 수단들 가운데 학교를 중요시하여야 한다.
|
§2. Cum magistris scholarum, quibus filios educandos concredant, parentes arcte cooperentur oportet; magistri vero in officio suo persolvendo intime collaborent cum parentibus, qui quidem libenter audiendi sunt eorumque consociationes vel conventus instaurentur atque magni existimentur.
|
② 부모들은 자녀들을 교육하도록 맡긴 학교의 교원들과 긴밀히 협조하여야 한다. 교원들도 자기 직무를 수행함에 있어서 부모들과 긴밀히 협력하여 그들의 말을 기꺼이 듣고 또한 학부형회나 모임을 설치하고 중요시하여야 한다.
|
Can. 797 - Parentes in scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet; quare christifideles solliciti esse debent ut societas civiis hanc libertatem parentibus agnoscat atque, servata iustitia distributiva, etiam subsidiis tueatur.
|
제 797 조 부모는 학교를 선택하는 데 진정한 자유를 누려야 한다. 따라서 그리스도교 신자들은 국가 사회가 부모의 이러한 자유를 인정하고 분배 정의를 지켜 보조도 하도록 관심을 가져야 한다.
|
Can. 798 - Parentes filios concredant illis scholis in quibus educationi catholicae provideatur; quod si facere non valeant, obligatione tenentur curandi, ut extra scholas debitae eorundem educationi catholicae prospiciatur.
|
제 798 조 부모들을 가톨릭 교육을 실시하는 학교에 자녀들을 보내야 한다. 그렇게 할 수 없으면 자녀들이 학교 밖에서 합당한 가톨릭 교육을 받도록 힘써야 할 의무가 있다.
|
Can. 799 - Christifideles enitantur ut in societate civili leges quae iuvenum formationem ordinant, educationi eorum religiosae et morali quoque, iuxta parentum conscientiam, in ipsis scholis prospiciant.
|
제 799 조 그리스도교 신자들은 국가 사회에서 젊은이의 양성을 규제하는 법률이 그들의 종교 및 윤리 교육도 부모들의 양심에 따라 학교에서도 마련하도록 노력하여야 한다.
|
Can. 800 - §1. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis disciplinae, generis et gradus condendi ac moderandi.
|
제 800 조 ① 교회는 어떤 학과나 종류나 등급의 학교든지 설립하고 운영할 권리가 있다.
|
§2. Christifideles scholas catholicas foveant, pro viribus adiutricem operam conferentes ad easdem condendas et sustentandas.
|
② 그리스도교 신자들은 가톨릭 학교를 설립하고 유지하는 데 힘껏 협조함으로써 이를 육성하여야 한다.
|
Can. 801 - Instituta religiosa quibus missio educationis propria est, fideliter hanc suam missionem retinentes, satagant educationi catholicae etiam per suas scholas, consentiente Episcopo dioecesano conditas, sese impendere.
|
제 801 조 교육을 고유 사명으로 삼는 수도회들은 그 사명을 충실히 보전하면서 교구장 주교의 동의를 얻어 설립한 자기 학교들을 통하여서도 가톨릭 교육에 헌신하도록 노력하여야 한다.
|
Can. 802 - §1. Si praesto non sint scholae in quibus educatio tradatur christiano spiritu imbuta, Episcopi dioecesani est curare ut condantur.
|
제 802 조 ① 그리스도교 정신이 배인 교육이 전수되는 학교가 없으면, 교구장 주교는 이러한 학교가 설립되도록 힘쓸 소임이 있다.
|
§2. Ubi id expediat, Episcopus dioecesanus provideat ut scholae quoque condantur professionales et technicae necnon aliae quae specialibus necessitatibus requirantur.
|
② 교구장 주교는 직업 학교와 기술 학교뿐 아니라 특별한 필요에 따라 요구되는 그 밖의 학교들도 유용하다면 설립되도록 배려하여야 한다.
|
Can. 803 - §1. Schola catholica ea intellegitur quam auctoritas ecclesiastica competens aut persona iuridica ecclesiastica publica moderatur, aut auctoritas ecclesiastica documento scripto uti talem agnoscit.
|
제 803 조 ① 가톨릭 학교란 교회 관할권자나 교회 공법인이 주관하거나 또는 교회 권위가 문서로써 그러한 것으로 인정하는 학교를 뜻한다.
|
§2. Institutio et educatio in schola catholica principiis doctrinae catholicae nitatur oportet; magistri recta doctrina et vitae probitate praestent.
|
② 가톨릭 학교에서의 수업과 교육은 가톨릭 교리의 원칙에 근거하여야 한다. 교원들은 올바른 교리와 성실한 생활로 뛰어나야 한다.
|
§3. Nulla schola, etsi reapse catholica, nomen scholae catholicae gerat, nisi de consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae.
|
③ 어느 학교든지 실질적으로 가톨릭 학교라도 교회 관할권자의 동의가 없는 한 가톨릭 학교의 명칭을 붙이지 못한다.
|
Can. 804 - §1. Ecclesiae auctoritati subicitur institutio et educatio religiosa catholica quae in quibuslibet scholis impertitur aut variis communicationis socialis instrumentis procuratur; Episcoporum conferentiae est de hoc actionis campo normas generales edicere, atque Episcopi dioecesani est eundem ordinare et in eum invigilare.
|
제 804 조 ① 가톨릭 종교 수업과 교육은 어떠한 학교에서 전수되거나 여러 가지 사회 홍보 매체들을 통하여 전달되든지 교회의 권위에 예속된다. 이 활동 분야에 관한 일반적 규범을 제정하는 것은 주교회의의 소임이고, 이를 조정하고 감독하는 것은 교구장 주교의 소임이다.
|
§2. Loci Ordinarius sollicitus sit, ut qui ad religionis institutionem in scholis, etiam non catholicis, deputentur magistri recta doctrina, vitae christianae testimonio atque arte paedagogica sint praestantes.
|
② 교구 직권자는 비가톨릭 학교라도 학교에서의 종교 수업을 위하여 올바른 교리와 그리스도교인 생활의 증거 및 교수법도 뛰어난 이들이 교원들로 채용되도록 애써야 한다.
|
Can. 805 - Loci Ordinario pro sua dioecesi ius est nominandi aut approbandi magistros religionis, itemque si religionis morumve ratio id requirat, amovendi aut exigendi ut amoveantur.
|
제 805 조 교구 직권자는 자기 교구에서 종교학의 교원들을 임명하거나 승인할 권리가 있고 또한 종교나 도덕의 이유로 필요하다면 그들을 해임하거나 또는 해임되도록 요구할 권리도 있다.
|
Can. 806 - §1. Episcopo dioeces ano competit ius invigilandi et invisendi scholas catholicas in suo territorio sitas, eas etiam quae ab institutorum religiosorum sodalibus conditae sint aut dirigantur; eidem item competit praescripta edere quae ad generalem attinent ordinationem scholarum catholicarum: quae praescripta valent de scholis quoque quae ab iisdem sodalibus diriguntur, salva quidem eorundem quoad internum earum scholarum moderamen autonomia.
|
제 806 조 ① 교구장 주교는 자기 관할 구역 내에 있는 가톨릭 학교뿐 아니라 수도회 회원들이 설립하였거나 운영하고 있는 학교들까지도 감독하고 시찰할 권리가 있고, 또한 가톨릭 학교들의 일반적 교칙에 관한 규정을 정할 권리도 있다. 이 규정은 수도회 회원들이 운영하는 학교들에 대하여도 유효하나, 그 학교들의 내부 운영에 관한 자치권은 보존된다.
|
§2. Curent scholarum catholicarum Moderatores, advigilante loci Ordinario, ut institutio quae in iisdem traditur pari saltem gradu ac in aliis scholis regionis, ratione scientifica sit praestans.
|
② 가톨릭 학교들의 장들은 교구 직권자의 감독 아래 그 학교들에서 전수되는 수업이 그 지방의 다른 학교들과 적어도 같은 수준으로 학술 면에서 뛰어나도록 힘써야 한다.
|