2111 Superstitio est sensus religiosi aberratio et exercitiorum quae ille imponit. Ea potest etiam afficere cultum quem vero tribuimus Deo, exempli gratia cum momentum quodammodo magicum quibusdam adscribitur exercitiis quae ceterum legitima sunt vel necessaria. Orationum vel signorum sacramentalium efficacitatem soli eorum materiali rationi assignare, praeter dispositiones interiores quas eadem exigunt, est in superstitionem decidere.
|
2111 미신은 종교심과 종교심이 요구하는 실천에서 빗나가는 이탈이다. 미신은 또한 우리가 참하느님께 드리는 경배의 형태로 치장될 수 있다. 예컨대, 본래는 정당하거나 필요한 종교적 실천 행위에다 일종의 마술적 중요성을 부여하는 경우가 그러하다. 기도나 성사들이 요구하는 마음가짐을 경시하면서 그 외적인 요소들에만 효력을 부여하는 일도 미신에 빠지는 것이다.(39)
|