가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

Catechismi Catholicae Ecclesiae

교회 교리서
PROOEMIUM
교회 교리서

IV. De huius structura Catechismi

IV. 교리서의 구성

13 Huius Catechismi dispositio magnam catechismorum sequitur traditionem, secundum quam catechesis circa quattuor struitur “fundamentales columnas” baptismalis scilicet Professionem fidei (Symbolum), fidei sacramenta, vitam secundum fidem (Mandata), credentis orationem (“Pater noster”).
13 이 교리서는 교리서의 위대한 전통을 따라서 세례 때의 신앙 고백(신경), 신앙의 성사들, 신앙생활(계명)과 신앙인의 기도(주님의 기도), 이 네 편을 중심으로 구성되어 있다.

Pars prima: Professio fidei

제1편 신앙 고백

14 Illi qui per fidem et Baptismum sunt Christi, fidem coram hominibus confiteri debent baptismalem. Propterea Catechismus imprimis exponit in quo consistant Revelatio, per quam Deus ad hominem Se vertit eique Se donat, et fides, qua homo Deo respondet (sectio prima). Fidei Symbolum dona colligit compendio, quae Deus, ut omnis boni Auctor, ut Redemptor, ut Sanctificator, homini largitur eaque circa nostri Baptismi “tria capita” disponit - est enim fides in unum Deum: Patrem omnipotentem, Creatorem; et Iesum Christum, Eius Filium, Dominum et Salvatorem nostrum; et Spiritum Sanctum, in sancta Ecclesia (sectio secunda).
14 신앙과 세례로써 그리스도께 속하는 사람들은 그들의 세례 신앙을 사람들 앞에서 고백해야 한다.(14) 이를 위하여 이 교리서는, 하느님께서 인간에게 말씀을 건네시고 당신을 내어 주시는 계시와, 하느님께 응답하는 인간의 신앙이 어떠한 것인지를 제시한다(제1부). 신경은 선한 모든 것의 ‘창조주’이시고, ‘구속주’(救贖主)이시며 ‘성화주’(聖化主)이신 하느님께서 인간에게 베푸신 은혜들을 요약한다. 그리고 오직 한 분이신 하느님에 대한 신앙, 곧 우리가 세례 때 고백하는 ‘세 가지 기본 신앙’을 진술한다. 그것은 전능하신 창조주 성부에 대한 신앙, 우리의 주님이며 구세주이신 성자 예수 그리스도에 대한 신앙, 거룩한 교회 안에 계신 성화주 성령에 대한 신앙이다(제2부).

Pars secunda: Fidei sacramenta

제2편 신앙의 성사들

15 Secunda Catechismi pars exponit quomodo Dei salus, semel pro semper a Christo Iesu atque a Spiritu Sancto peracta, in actionibus sacris liturgiae Ecclesiae reddatur praesens (sectio prima), praesertim vero in septem sacramentis (sectio secunda).
15 제2편에서는 예수 그리스도와 성령을 통하여 단 한 번에 영원히(semel pro semper) 이루어진 하느님의 구원이 어떻게 교회 전례의 거룩한 행위(제1부), 특히 일곱 성사(제2부) 안에 현존하게 되는지를 설명한다.

Pars tertia: Vita ex fide

제3편 신앙생활

16 Catechismi tertia pars hominis ad Dei imaginem creati ultimum ostendit finem: beatitudinem viasque ad illam perveniendi: per rectum nempe et liberum agendi modum adiumento Legis et gratiae Dei (sectio prima); per modum agendi qui duplex in rem deducit caritatis mandatum quod in decem Dei mandatis explicatur (sectio secunda).
16 제3편에서는 하느님의 모습으로 창조된 인간의 궁극적 목적, 곧 참행복과 거기에 이르는 길들을 제시한다. 그것은 하느님의 법과 은총의 도움으로 자유롭고 올바르게 행동하며(제1부), 십계명에 제시된 사랑의 이중 계명을 실천함으로써(제2부) 가능하다.

Pars quarta: Oratio in vita ex fide

제4편 신앙생활과 기도

17 Pars Catechismi postrema de sensu et momento agit orationis in credentium vita (sectio prima). Ipsa per brevem septem postulationum dominicae Orationis clauditur commentarium (sectio secunda). In illis enim summam invenimus bonorum, quae et nos sperare debemus et Pater noster caelestis nobis impertire vult.
17 마지막으로 제4편에서는 신앙인의 삶에서 기도가 지니는 의미와 그 중요성을 다루며(제1부), 주님의 기도의 일곱 가지 청원에 대한 간결한 주해로 끝을 맺는다(제2부). 실제로 이 일곱 가지 청원에는 우리가 바라야 하고, 또 하늘에 계신 우리 아버지께서 우리에게 베푸시고자 하는 좋은 것이 모두 포함되어 있다.