가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI

교회 교리서
SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM ARTICULUS 3 IESUS CHRISTUS “CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX MARIA VIRGINE”
교회 교리서

Messianicus Iesu in Ierusalem ingressus

예수님께서 메시아로서 예루살렘에 입성하심

559 Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum“” Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi, tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem “David patris Sui” (Lc 1,32) singillatim praeparat. Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat “salva igitur!”, “salutem dona!”). Nunc vero “Rex gloriae” (Ps 24,7-10) “sedens super asinum” (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet. Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueri et “pauperes Dei” qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant. Eorum acclamatio: “Benedictus qui venit in nomine Domini” (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in “Sanctus” liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.
559 예루살렘은 자신의 메시아를 어떻게 맞이할 것인가- 당신을 왕으로 모시려는 군중의 시도를 언제나 피해 오셨던 예수님께서는(325) “당신의 조상 다윗”(루카 1,32)의 도성에 메시아로서 입성하실 시기를 택하시고 그 세부적인 준비를 하신다.(326) 사람들은 예수님께서 구원을 가져오실 다윗의 자손이라고 환호한다. (‘호산나’는 “구원하소서!” “구원을 주소서!”라는 뜻이다.) 그런데 “영광의 임금님”(시편 24[23],7-10)께서는 “어린 나귀를 타고”(즈카 9,9) 당신의 도읍으로 들어가신다. 예수님께서는 당신 교회의 표상인 시온의 딸을 계략이나 폭력이 아니라 ‘진리’를 증언하는(327) 겸손으로 정복하신다. 그러므로 그날 그 나라의 백성들은 어린이들과(328) ‘하느님의 가난한 이들’일 것이다. 그들은 천사들이 목자들에게 예수님의 탄생을 알려 줄 때처럼 환호한다.(329) “주님의 이름으로 오는 이는 복되어라.”(시편 118[117],26) 하는 그들의 환호를, 교회는 주님 파스카의 기념을 시작하는 성찬 전례의 ‘거룩하시도다’에서 다시 반복한다.
560 Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.
560 예수님의 예루살렘 입성은 왕이신 메시아께서 당신의 죽음과 부활의 파스카를 통해 완성하시려는 하느님 나라의 도래를 나타낸다. 교회 전례는 성지 주일에 이 일을 기념하며 장엄한 성주간을 시작한다.