가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

교회 교리서
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE
교회 교리서

“Hoc facite in meam commemorationem”

“나를 기억하여 이를 행하여라”

1341 Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi “donec veniat”(1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae, Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem.
1341 예수님께서 “오실 때까지”(1코린 11,26) 당신의 행위와 말씀을 계속하라고 하신 이 명령은 단순히 예수님과 예수님께서 행하신 것을 기억하라는 요구만이 아니다. 이는 사도들과 그 후계자들이 그리스도에 대한 기억, 그분의 생애와 죽음과 부활 그리고 성부께 드리신 간구에 대한 기념을 전례적으로 거행하라는 명령이다.
“Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis”(Act 2,42.46).
그들은 사도들의 가르침을 받고 친교를 이루며 빵을 떼어 나누고 기도하는 일에 전념하였다.……그리고 날마다 한마음으로 성전에 열심히 모이고 이 집 저 집에서 빵을 떼어 나누었으며, 즐겁고 순박한 마음으로 음식을 함께 먹었다(사도 2,42-46).
1342 Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
1342 교회는 처음부터 주님의 명령을 충실히 수행해 왔다. 예루살렘 교회에 대하여 다음과 같은 기록이 있다.
1343 Praecipue “in una [...] sabbatorum” id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant “ad frangendum panem”(Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae.
1343 그리스도인들은 특히 ‘주간 첫날’, 곧 예수님께서 부활하신 주일에 “빵을 떼어 나누려고”(사도 20,7) 한자리에 모였다. 그때부터 우리 시대까지 성찬례는 계속 거행되어, 오늘날 교회 어디에서나 근본 구조가 동일한 성찬례를 거행하고 있다. 성찬례는 언제나 교회 생활의 중심이다.
1344 Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, “donec veniat ”(1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, “per angustam viam crucis”procedit ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni.
1344 이처럼 순례 길의 하느님 백성은, 주님께서 “오실 때까지”(1코린 11,26) 계속되는 성찬례의 거행으로 예수님의 파스카 신비를 전하면서, 선택된 사람들이 하느님 나라의 식탁에 앉게 될 천상 잔치를 향하여 “십자가의 좁은 길을 걸어간다.”(174)