가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

교회 교리서
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA CAPUT SECUNDUM ARTICULUS 5 UNCTIO INFIRMORUM
교회 교리서

III. Quomodo hoc celebratur sacramentum-

III. 병자성사는 어떻게 거행되는가-

1517 Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, “viaticum” pro “transitu” ad vitam aeternam.
1517 다른 모든 성사와 마찬가지로 병자성사도 가정에서 거행하든 병원이나 성당에서 거행하든, 한 사람의 병자를 위해 거행하든 여러 병자들을 위해 거행하든, 전례적이고 공동체적인 것이다.(127) 이 성사는 주님의 파스카를 기념하는 미사 중에 거행하는 것이 매우 합당하다. 상황이 허락하면, 고해성사를 먼저 베풀고, 병자성사 뒤에 성체성사를 줄 수도 있다. 그리스도의 파스카 성사로서 성체는 언제나 지상 순례 길의 마지막 성사, 영원한 생명으로 ‘건너가기’ 위한 ‘노자’(路資) 성사가 되어야 한다.
1518 Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
1518 말씀과 성사는 불가분의 전체를 이룬다. 참회 기도에 이은 말씀 전례로 성사 거행이 시작된다. 그리스도의 말씀과 사도들의 증언은 병자와 공동체의 신앙을 일깨워 주님께 성령의 권능을 청하게 한다.
1519 Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: “presbyteri Ecclesiae” manus aegrotis “silentio” imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae; haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo.
1519 성사의 거행에는 주로 다음과 같은 요소들이 포함된다. “교회의 원로들”은(128) ─ 침묵 중에 ─ 병자에게 손을 얹는다. 그리고 교회의 신앙 안에서 그들을 위해 기도한다.(129) 이것이 이 성사의 고유한 성령 청원 기도이다. 이때 가능하면 주교가 축성한 기름을 발라 준다.
Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.
이러한 전례적 행위들은 이 성사가 병자들에게 어떤 은총을 주는지를 가리킨다.