가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

PARS TERTIA VITA IN CHRISTO

교회 교리서
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA CAPUT PRIMUM "DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA" ARTICULUS 1 PRIMUM PRAECEPTUM
교회 교리서

Fides

믿음

2087 Nostra moralis vita suum invenit fontem in fide in Deum qui nobis Suum revelat amorem. Sanctus Paulus loquitur de oboeditione fidei tamquam de prima obligatione. Ipse efficit ut in “ignorantia Dei” principium et explicatio omnium moralium deflexionum perspiciantur. Nostrum erga Deum officium est in Eum credere Eique testimonium reddere.
2087 우리에게 당신 사랑을 계시하신 하느님에 대한 신앙 안에 우리 윤리 생활의 원천이 있다. 바오로 사도는 ‘믿음의 순종’을(6) 첫째 의무로 명시하고 있다. 그는 ‘하느님에 대한 무지’가 모든 도덕적 탈선의 시작이고 이유라고 설명한다.(7) 하느님에 대한 우리의 의무는 그분을 믿고 그분을 증언하는 것이다.
2088 Primum mandatum a nobis postulat ut prudenter et vigilanter nostram nutriamus et custodiamus fidem atque reiiciamus quidquid illi opponitur. Diversi sunt modi contra fidem peccandi:
2088 첫째 계명은 현명하고 조심스럽게 우리의 믿음을 기르고 지키며, 믿음과 대립되는 모든 것을 물리칠 것을 요구한다. 믿음을 거슬러 짓는 죄에는 여러 가지 양상이 있다.
Dubium voluntarium circa fidem negligit vel reiicit tamquam verum id aestimare quod Deus revelavit et Ecclesia proponit credendum. Dubium involuntarium indicat haesitationem in credendo, difficultatem obiectiones superandi cum fide coniunctas vel etiam anxietatem ab obscuritate fidei suscitatam. Dubium, si deliberate fovetur, ad spiritus potest ducere caecitatem.
믿음에 대한 고의적 의심은 하느님께서 계시하시고 교회가 믿으라고 제시하는 것을 진리로 받아들이기를 소홀히 하거나 거부하는 것이다. 본의 아니게 의심하는 것은 믿기를 망설이거나, 신앙에 대한 반론이나 신앙의 어두움으로 생겨나는 불안을 극복하지 못하는 것이다. 의심을 고의적으로 키우면, 정신적으로 소경이 된다.
2089 Incredulitas est veritatis revelatae negligentia vel voluntaria recusatio illi assensum praebendi. “Dicitur haeresis, pertinax, post receptum Baptismum, alicuius veritatis fide divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio”
2089 불신은 계시 진리를 무시하거나 그것에 동의하기를 고의적으로 거부하는 것이다. “이단(異端)이란 세례 받은 후 거룩한 가톨릭 신앙으로 믿어야 할 어떤 진리를 완강히 부정하거나 완고히 의심하는 것이고, 배교(背敎)란 그리스도교 신앙을 전부 포기하는 것이며, 이교(離敎)란 교황에게 순종하거나 그에게 속하는 교회 구성원들과 친교 맺기를 거부하는 것이다.”(8)