가톨릭 교리서 DOCTRINE

가톨릭 교리서

검색 (목차 또는 내용) 검색

PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

교회 교리서
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA CAPUT TERTIUM SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS ARTICULUS 6 SACRAMENTUM ORDINIS
교회 교리서

Ordinatio diaconorum - “ad ministerium”

부제 서품 - “봉사를 위하여”

1569 “In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur” Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae “diaconiae” Episcopo speciatim annecti.
1569 “교계의 더 낮은 품계에 부제들이 있다. 그들은 ‘사제직을 위해서가 아니라 오로지 봉사 직무를 위하여’ 안수를 받는다.”(54) 부제 서품 때에는 주교만 안수하는데, 이는 부제가 자신의 ‘봉사’ 임무에서 특별히 주교에게 속해 있음을 의미한다.(55)
1570 Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant. Ordinis sacramentum eos signat sigillo (“charactere” quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est “diaconus” id est, omnium minister. Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis.
1570 부제들은 그리스도의 사명과 은총에 특별한 방식으로 참여한다.(56) 성품성사로 부제들에게 인호가 새겨지는데, 이것은 아무도 없앨 수 없으며, 이 인호는 부제들을 모든 사람들의 ‘봉사자’(diaconus), 곧 종이 되신 그리스도의 모습을 닮게 한다.(57) 부제들의 임무는 하느님 신비의 거행, 특히 성찬례 거행 때에 주교와 사제를 보좌하고, 성체를 분배하고, 혼인을 주례하여 축복해 주고, 복음을 선포하고, 강론을 하며, 장례식을 거행하고, 여러 가지 자선 사업에 헌신하는 것이다.(58)
1571 Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus “tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae” est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis “per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant”
1571 제2차 바티칸 공의회 이래 라틴 교회는 “교계의 고유하고 영구적인 품계로서”(59) 부제직을 부활시켰다. 한편 동방 교회에서는 부제직을 계속 유지해 왔다. 기혼 남자들에게도 줄 수 있는 이 종신 부제직은 교회의 사명 수행에 큰 보탬이 된다. 실제로 전례적, 사목적 삶이나, 사회사업이나 자선 사업에서 사실상 부제의 직무를 수행하는 사람들을 “사도 전통에 따라 안수를 통하여 힘을 북돋아 주고 제단에 더욱 가까이 결합시켜, 부제직의 성사 은총을 통하여 자기 직무를 더욱 효과적으로 이행하게 하도록 하는 것이 유익하다.”(60)