교회법 CANON

교회법

검색 (목차 또는 내용) 검색

LIBER II DE POPULO DEI

교회 교리서
PARS II DE ECCLESIAECONSTITUTIONE HIERARCHICA SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUSDEQUE EARUNDEM COETIBUS TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUSET DE AUCTORITATEIN IISDEM CONSTITUTA
교회 교리서

Art. 2 DE SEDE VACANTE

제 2 관 교구장좌 공석

Can. 416 - Sedes episcopalis vacat Episcopi dioecesani morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.
제 416 조 교구장 주교의 사망, 교황에 의한 사퇴의 수리, 주교에 대한 전임이나 파면의 통고로 교구장좌는 공석이 된다.
Can. 417 - Vim habent omnia quae gesta sunt a Vicario generali aut Vicario episcopali, donec certam de obitu Episcopi dioecesani notitiam iidem acceperint, itemque quae ab Episcopo dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali gesta sunt, donec certam de memoratis actibus pontificiis notitiam receperint.
제 417 조 총대리나 교구장 대리가 행한 모든 행위는 교구장 주교의 사망에 대한 확실한 통보를 접수할 때까지 유효하고 또한 교구장 주교나 총대리나 교구장 대리가 행한 모든 행위는 위에 언급한 교황의 행위(발령)에 대한 확실한 통보를 접수할 때까지 유효하다.
Can. 418 - §1. A certa translationis notitia, Episcopus intra duos menses debet dioecesim ad quam petere eiusque canonicam possessionem capere autem captae possessionis dioecesis novae, dioecesis a qua vacat.
제 418 조 ① 주교는 전임 발령의 확실한 통보를 받은 후 2개월 이내에 신임지 교구로 가서 교회법적 취임을 하여야 한다. 새 교구에 취임을 한 날부터 전임지 교구는 공석이 된다.
§2. A certa translationis notitia usque ad canonicam novae dioecesis possessionem, Episcopus translatus in dioecesi a qua:
② 전임 발령의 확실한 통보를 받은 후 새 교구에 교회법적 취임을 할 때까지 전임 발령된 주교는 전임지 교구에서:
1. Administratoris dioecesani potestatem obtinet eiusdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii episcopalis potestate, salvo tamenCan. 409, §2;
1. 교구장 직무 대행의 권리와 의무를 갖는다. 총대리와 교구장 대리의 권리는 모두 끝난다. 다만 제409조 제2항은 보존된다.
2. integram percipit remunerationem officio propriam.
2. 직무에 고유한 보수를 전액 수령한다.
Can. 419 - Sede vacante, regimen dioecesis, usque ad constitutionem Administratoris dioecesani, ad Episcoporum auxiliarem, et si plures sint, ad eum qui promotione si antiquior devolvitur deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium consultorum, nisi a Sancta Sede aliter provisum fuerit. Qui ita regimen dioecesis assumit, sine mora convocet collegium competens ad deputandum Administratorem dioecesanum.
제 419 조 교구장좌가 공석이 되면 교구장 직무 대행의 선임 때까지, 교구의 통치는 보좌 주교에게 속하고, 만일 여러 명이면 그들 중 승격의 선배에게 속한다. 보좌 주교가 없으면 성좌가 달리 조처하지 아니하는 한, 교구 참사회에 속한다. 이처럼 교구의 통치를 인수한 자는 즉시 교구장 직무 대행을 선임할 소관 단체(참사회)를 소집하여야 한다.
Can. 420 - In vicariatu vel praefectura apostolica, sede vacante, regimen assumit Pro- Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a Vicario vel a Praefecto immediate post captam possessionem nominatus, nisi aliter a Sancta Sede statutum fuerit.
제 420 조 대목구나 지목구에서는 교구장좌가 공석이 되면 대목구장이나 지목구장이 취임을 한 직후에 이 효과만을 위하여 임명해 둔 대목구장 직무 대행이나 지목구장 직무 대행이 통치를 인수한다. 다만 성좌에 의하여 달리 정하여 있으면 그러하지 아니하다.
Can. 421 - §1. Intra octo dies ab accepta vacationis sedis episcopalis notitia, Administrator dioecesanus, qui nempe dioecesim ad interim regat, eligendus est a collegio consultorum, firmo praescriptoCan. 502, §3.
제 421 조 ① 교구장좌의 공석 통보를 받은 지 8일 이내에 임시로 교구를 다스릴 교구장 직무 대행이 교구 참사회에 의하여 선출되어야 한다. 다만 제502조 제3항의 규정은 보존된다.
§2. Si intra praescriptum tempus Administrator dioecesanus, quavis de causa, non fuerit legitime electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et si vacans sit ipsa Ecclesia metropolitana aut metropolitana simul et suffraganea, ad Episcopum suffraganeum promotione antiquiorem.
② 규정된 기한 내에 교구장 직무 대행이 어떤 이유로든지 합법적으로 선출되지 아니하면 그 선임권이 관구장에게 귀속되고, 만일 바로 관구장좌가 공석이거나, 또는 관구장좌와 관하 교구장좌가 함께 공석이면, 승격의 선배 관하 교구장 주교에게 귀속된다.
Can. 422 - Episcopus auxiiaris et, si is deficiat, collegium consultorum quantocius de morte Episcopi, itemque electus in Administratorem dioecesanum de sua electione Sedem Apostolicam certiorem faciant.
제 422 조 보좌 주교가, 그가 없으면, 교구 참사회가 주교의 사망에 대하여, 또한 교구장 직무 대행으로 선출된 자는 자기의 당선에 대하여 되도록 빨리 사도좌에 알려야 한다.
Can. 423 - §1. Unus deputetur Administrator dioecesanus, reprobata contraria consuetudine; secus electio irrita est.
제 423 조 ① 교구장 직무 대행은 1명만 선임되어야 하고, 이에 반대되는 관습은 배척된다. 그러하지 아니하면 그 선거는 무효다.
§2. Administrator dioecesanus ne simul sit oeconomus; quare si oeconomus dioecesis in Administratorem electus fuerit, alium pro tempore oeconomum eligat consilium a rebus oeconomicis.
② 교구장 직무 대행은 동시에 재무 담당(당가)이어서는 아니 된다. 따라서 교구의 재무 담당(당가)이 교구장 직무 대행으로 선출되면, 재무 평의회가 다른 이를 임시 재무 담당(당가)으로 선출하여야 한다.
Can. 424 - Administrator dioecesanus eligatur ad normam cann. 165-178.
제 424 조 교구장 직무 대행은 제165-178조의 규범에 따라 선출되어야 한다.
Can. 425 - §1. Valide ad munus Administratoris dioecesani deputari tantum potest sacerdos qui trigesimum quintum aetatis annum expleverit et ad eandem vacantem sedem non fuerit iam electus, nominatus vel praesentatus.
제 425 조 ① 교구장 직무 대행의 임무에는 35세를 만료한 사제이고 또한 그 공석 교구장좌에 이미 선출되거나 임명되거나 제청되지 아니한 자만이 유효하게 선임될 수 있다.
§2. In Administratorem dioecesanum eligatur sacerdos, qui sit doctrina et prudentia praestans.
② 교구장 직무 대행으로 선출되는 사제는 교리와 현명이 뛰어난 이여야 한다.
§3. Si praescriptae in §1 condiciones posthabitae fuerint, Metropolita aut, si ipsa Ecclesia metropolitana vacans fuerit, Episcopus suffraganeus promotione antiquior, agnita rei veritate, Administratorem pro ea vice deputet; actus autem illius qui contra praescripta §1 sit electus, sunt ipso iure nulli.
③ 제1항에 규정된 조건이 무시되었으면 관구장이, 또는 바로 관구장좌가 공석이면 승격의 선배 관하 교구장 주교가, 사건의 진상을 파악하고 이 때의 교구장 직무 대행을 선임하여야 한다. 제1항 규정에 위반된 피선자의 행위는 법 자체로 무효다.
Can. 426 - Qui, sede vacante, ante deputationem Administratoris dioecesani, dioecesim regat, potestate gaudet quam ius Vicario generali agnoscit.
제 426 조 교구장좌가 공석이 되고 교구장 직무 대행의 선임 전에 교구를 다스리는 자는 법이 총대리에게 인정하는 권력을 가진다.
Can. 427 - §1. Administrator dioecesanus tenetur obligationibus et gaudet potestate Episcopi dioecesani, iis excludis quae ex rei natura aut ipso iure excipiuntur.
제 427 조 ① 교구장 직무 대행은 교구장 주교의 의무와 권력을 가지지만 사항의 본성상으로나 법 자체로 제외되는 것은 제외된다.
§2. Administrator dioecesanus, acceptata electione, potestatem obtinet, quin requiratur ullius confirmatio, firma obligatione de qua inCan. 833, n. 4.
② 당선을 수락한 교구장 직무 대행은 아무 추인도 필요 없이 권력을 차지하지만 제833조 제4호에 언급된 의무는 지켜야 한다.
Can. 428 - §1. Sede vacante nihil innoventur.
제 428 조 ① 교구장좌 공석 중에는 아무것도 혁신되지 못한다.
§2. Illi quid ad interim dioecesis regimen curant, vetantur quidpiam agere quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod affere possit; speciatim prohibentur ipsi, ac proinde alii quicumque, quominus sive per se sive per alium curiae dioecesanae documenta quaelibet subtrahant vel destruant, aut in iis quidquam immutent.
② 임시로 교구 통치를 보살피는 이들은 교구나 주교 권리에 손상을 끼칠 수 있는 것은 무엇이든지 행하는 것이 금지된다. 특히 본인들이거나 어느 누구이거나 몸소 또는 타인을 시켜서라도 교구청의 어떤 문서이든지 인출하거나 파기하거나 조금이라도 변조하는 것은 모두 금지된다.
Can. 429 - Administrator dioecesanus obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandi Missam pro populo ad normamCan. 388.
제 429 조 교구장 직무 대행은 교구 내에 상주하고 제388조의 규범에 따라 백성들을 위한 지향으로 미사를 바쳐 줄 의무가 있다.
Can. 430 - §1. Munus Administratoris dioecesani cessat per captam a novo Episcopo dioecesis possessionem.
제 430 조 ① 교구장 직무 대행의 임무는 새 주교가 교구에 취임을 하면 끝난다.
§2. Administratoris dioecesani remotio Sanctae Sedi reservatur renuntiatio quae forte ab ipso fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem competenti, neque acceptatione eget; remoto aut renuntiante Administratore dioecesano, aut eodem defuncto, alius eligatur Administrator dioecesanus ad normamCan. 421.
② 교구장 직무 대행의 해임은 성좌에 유보된다. 혹시라도 본인이 사퇴하려면 선출 소관 단체(참사회)에 정식으로 사표를 제출하여야 하되 수리될 필요는 없다. 교구장 직무 대행이 해임되거나 사임하거나 사망하면, 다른 이를 제421조 규범에 따라 교구장 직무 대행으로 선출하여야 한다.