교회법 CANON

교회법

검색 (목차 또는 내용) 검색

LIBER III DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI

교회 교리서
TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA
교회 교리서

CAPUT III DE UNIVERSITATIBUSET FACULTATIBUS ECCLESIASTICIS

제 3 절 교회 대학교와 대학

Can. 815 - Ecclesiae, vi muneris sui veritatem revelatam nuntiandi, propriae sunt universitates vel facultates ecclesiasticae ad disciplinas sacras vel cum sacris conexas pervestigandas, atque studentes in iisdem disciplinis scientifice instituendos.
제 815 조 교회는 계시된 진리를 선포할 임무가 있으므로 거룩한 학과목들이나 또는 거룩한 학과목들과 연관된 학과목들을 연구하고 이러한 학과목들을 학생들에게 학술적으로 가르치기 위한 교회 대학교들이나 대학들은 교회에 고유한 것이다.
Can. 816 - §1. Universitates et facultates ecclesiasticae constitui tantum possunt erectione ab Apostolica Sede facta aut approbatione ab eadem concessa; eidem competit etiam earundem superius moderamen.
제 816 조 ① 교회 대학교들과 대학들은 오직 사도좌에 의한 설립 또는 설립 승인으로 세워질 수 있고 이들에 대한 상급 감독권도 사도좌에 속한다.
§2. Singulae universitates et facultates ecclesiae sua habere debent statuta et studiorum rationem ab Apostolica Sede approbata.
② 각 교회 대학교들과 대학들은 사도좌에 의하여 승인된 정관과 학업 지침이 있어야 한다.
Can. 817 - Gradus academicos, qui effectus canonicos in Ecclesia habeant, nulla universitas vel facultas conferre valet, quae non sit ab Apostolica Sede erecta vel approbata.
제 817 조 사도좌에 의하여 설립되거나 승인되지 아니한 어떤 대학교나 대학도 교회 내에서 교회법적 효과를 가지는 학위를 수여할 수 없다.
Can. 818 - Quae de universitatibus catholicis in cann. 810, 812 et 813 statuuntur praescripta, de universitatibus facultatibusque ecclesiasticis quoque valent.
제 818 조 가톨릭 대학교에 대하여 교회법 제810조, 제812조 및 제813조에 정해진 규정들은 교회 대학교나 대학에 대하여도 유효하다.
Can. 819 - Quatenus dioecesis aut instituti religiosi immo vel ipsius Ecclesiae universae bonum id requirat, debent Episcopi dioecesani aut institutorum Superiores competentes ad universitates vel facultates ecclesiasticas mittere iuvenes et clericos et sodales indole, virtute et ingenio praestantes.
제 819 조 교구나 수도회 더구나 보편 교회의 선익이 요구하는 한도만큼, 교구장 주교들이나 수도회의 관할 장상들은 자질과 덕행과 지능이 뛰어난 젊은이들과 성직자들 및 회원들을 교회 대학교들이나 대학들에 보내야 한다.
Can. 820 - Curent universitatum et facultatum ecclesiasticarum Moderatores ac professores ut variae universitatis facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam, utque inter propriam universitatem vel facultatem et alias universitates et facultates, etiam non ecclesiasticas, mutua habeatur cooperatio, qua nempe eaedem coniuncta opera, conventibus, investigationibus scientificis coordinatis aliisque mediis, ad maius scientiarum incrementum conspirent.
제 820 조 교회 대학교들과 대학들의 총학장들과 교수들은 대학교의 여러 대학들이 그 목적이 허용하는 범위 내에서 서로 협조하도록, 또한 자기 대학교나 대학과 다른 대학교나 대학간에, 비교회 대학교나 대학까지도, 서로 협력하도록 보살펴야 한다. 그리하여 공동 노력, 회의, 합동 학술 연구와 그 밖의 수단을 통하여 학문의 더 큰 발전을 도모하여야 한다.
Can. 821 - Provideant Episcoporum conferentia atque Episcopus dioecesanus ut, ubi fieri possit, condantur instituta superiora scientiarum religiosarum, in quibus nempe edoceantur disciplinae theologicae aliaeque quae ad culturam christianam pertineant.
제 821 조 주교회의와 교구장 주교는 될 수 있는 대로 종교 학문의 고등 교육 기관들을 세워, 거기서 신학과 기타 그리스도교 문화와 연관된 학과목들을 가르치도록 배려하여야 한다.