교회법 CANON

교회법

검색 (목차 또는 내용) 검색

LIBER IV DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI

교회 교리서
PARS I DE SACRAMENTIS TITULUS V
교회 교리서

Art. 4

제 4 관 필요한 문서와 정밀 조사

Can. 1050 - Ut quis ad sacros ordines promoveri possit, sequentia requiruntur documenta:
제 1050 조 누구든지 성품에 승격될 수 있기 위하여는 다음의 문서들이 요구된다.
1. testimonium de studiis rite peractis ad normamCan. 1032;
1. 제1032조의 규범에 따른 학업을 올바로 수료한 증명서.
2. si agatur de ordinandis ad presbyteratum, testimonium recepti diaconatus;
2. 탁덕품 수품 후보자에 대하여는 부제품을 받은 증명서.
3. si agatur de promovendis ad diaconatum testimonium recepti baptismi et confirmationis, atque receptorum ministeriorum de quibus inCan. 1035 item testimonium factae declarationis de qua inCan. 1036, necnon, si ordinandus qui promovendus est ad diaconatum permanentem sit uxoratus, testimonia celebrati matrimonii et consensus uxoris.
3. 부제품 승격 후보자에 대하여는 세례와 견진을 받은 증명서, 또 제 1035조에 언급된 교역직을 받은 증명서, 또한 제1036조에 언급된 선 언을 한 증명서, 그리고 종신 부제품에 승격될 수품 후보자가 기혼자이면 혼인 거행 증명서와 아내의 동의서.
Can. 1051 - Ad scrutinium de qualitatibus in ordinando requisitis quod attinet, serventur praescripta quae sequuntur:
제 1051 조 수품 후보자에게 요구되는 자격에 관한 정밀 조사 때 지켜야 할 규정들은 다음과 같다.
1. habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus formationis de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite peracta inquisitione, de eius status valetudinis physicae et psychicae;
1. 품을 받기 위해 요구되는 자격 즉 후보자의 올바른 학식과 순수한 신심과 좋은 품행 및 교역 직무 수행을 위한 적성에 관한 신학교나 양성소의 장의 증명서와 아울러 수품 후보자의 신체적 및 정신적 건강 상태에 관하여 정식으로 조사한 증명서가 있어야 한다.
2. Episcopus dioecesanus aut Superior maior, ut scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae testimoniales, publicationes vel aliae informationes.
2. 교구장 주교나 상급 장상은 정밀 조사가 올바로 되기 위하여 때와 장소의 사정에 따라 유용하다고 여겨지는 다른 수단들 예컨대 증명서들이나 공고 또는 다른 정보들을 이용할 수 있다.
Can. 1052 - §1. Ut Episcopus ordinationem iure proprio conferens ad eam procedere possit, ipsi constare debet documenta, de quibus inCan. 1050, praesto esse atque, scrutinio ad normam iuris peracto, idoneitatem candidati positivis argumentis esse probatam.
제 1052 조 ① 본인의 권리로 성품을 수여하는 주교가 서품식을 진행할 수 있기 위하여는 제1050조에 언급된 문서들이 구비되었다는 것과 또 법규범에 따라 정밀 조사를 실시하여 후보자의 적격성이 긍정적 증거로 증명되었다는 것을 본인이 확인하여야 한다.
§2. Ut Episcopus ad ordinationem procedat alieni subditi, sufficit ut litterae dimissoriae referant eadem documenta praesto esse, scrutinium ad normam iuris esse peractum atque de idoneitate candidati constare; quod si promovendus sit sodalis instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, eaedem litterae insuper testari debent ipsum in institutum vel societatem definitive cooptatum fuisse et esse subditum Superioris qui dat litteras.
② 주교가 타인의 소속자의 서품식을 진행하기 위하여는 위와 같은 문서들이 구비되었다는 것과 법규범에 따라 정밀 조사가 실시되었다는 것과 후보자의 적격성이 확실하다는 것을 수품 허가서가 표시하면 충분하다. 만일 승격 후보자가 수도회나 사도 생활단의 회원이면 그 외에도 그가 그 회나 단에 확정적으로 입회되었다는 것과 수품 허가서를 준 장상의 소속자라는 것도 수품 허가서가 증명하여야 한다.
§3. Si, his omnibus non obstantibus, ob certas rationes Episcopus dubitat num candidatus sit idoneus ad ordines recipiendos, eundem ne promoveat.
③ 이 모든 것에도 불구하고 주교가 어떤 확실한 이유로 후보자가 성품을 받기에 적격자인지 의문되면 그를 승격하지 말아야 한다.